라틴어 문장 검색

Rex filiam suam usque ad oppidum de Colliweston comitatus est, ibique eam curiae et famulitio comitis Northumbriae commisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:5)
Sub discessu autem regis stabant servi comitis ordine decente, tunicis suis famulitiis cum insignibus comitis utrunque latus regis praetereuntis claudentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:2)
30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 32:1)
quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 323:2)
Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:4)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
partem etiam census omnes ordines conferre iussit et insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare fisco;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 2:1)
Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 1:1)
Insinuat igitur praesul famulitii coenae tempus et dominos iam vocare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:3)
"magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:13)
ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장10)
hinc, Romane, tibi petis salutem, et contra Scythicae plagae catervas, si quos Parrhasis ursa fert tumultus, Eorice, tuae manus rogantur, ut Martem validus per inquilinum defendat tenuem Garumna Thybrim.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION